{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eph003.htm","path":"bib/vul/eph003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eph003.htm","text":"1 Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,\n2 si tamen audistis dispensationem grati\u00e6 Dei, qu\u00e6 data est mihi in vobis:\n3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,\n4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi:\n5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,\n6 gentes esse coh\u00e6redes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium:\n7 cujus factus sum minister secundum donum grati\u00e6 Dei, qu\u00e6 data est mihi secundum operationem virtutis ejus.\n8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia h\u00e6c, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,\n9 et illuminare omnes, qu\u00e6 sit dispensatio sacramenti absconditi a s\u00e6culis in Deo, qui omnia creavit:\n10 ut innotescat principatibus et potestatibus in c\u00e6lestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,\n11 secundum pr\u00e6finitionem s\u00e6culorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro:\n12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.\n13\u00a0Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: qu\u00e6 est gloria vestra.\n \n14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,\n15 ex quo omnis paternitas in c\u00e6lis et in terra nominatur,\n16 ut det vobis secundum divitias glori\u00e6 su\u00e6, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,\n17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati,\n18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, qu\u00e6 sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum:\n19 scire etiam supereminentem scienti\u00e6 caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.\n20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, qu\u00e6 operatur in nobis:\n21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes s\u00e6culi s\u00e6culorum. Amen.","title":"Vulgate: Ephesians: Ephesians Chapter 3","type":"page"}
