{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eph004.htm","path":"bib/vul/eph004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eph004.htm","text":"1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,\n2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,\n3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.\n4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestr\u00e6.\n5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma.\n6\u00a0Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.\n \n7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.\n8 Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus.\n9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terr\u00e6?\n10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes c\u00e6los, ut impleret omnia.\n11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,\n12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in \u00e6dificationem corporis Christi:\n13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram \u00e6tatis plenitudinis Christi:\n14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrin\u00e6 in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.\n15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus:\n16\u00a0ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in \u00e6dificationem sui in caritate.\n \n17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,\n18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, qu\u00e6 est in illis, propter c\u00e6citatem cordis ipsorum,\n19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudiciti\u00e6, in operationem immunditi\u00e6 omnis in avaritiam.\n20 Vos autem non ita didicistis Christum,\n21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,\n22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.\n23 Renovamini autem spiritu mentis vestr\u00e6,\n24\u00a0et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.\n \n25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra.\n26 Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram.\n27 Nolite locum dare diabolo:\n28 qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.\n29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad \u00e6dificationem fidei ut det gratiam audientibus.\n30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis.\n31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.\n32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.","title":"Vulgate: Ephesians: Ephesians Chapter 4","type":"page"}
