{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eph005.htm","path":"bib/vul/eph005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eph005.htm","text":"1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,\n2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.\n3 Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos:\n4 aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, qu\u00e6 ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio.\n5 Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet h\u00e6reditatem in regno Christi et Dei.\n6 Nemo vos seducat inanibus verbis: propter h\u00e6c enim venit ira Dei in filios diffidenti\u00e6.\n7\u00a0Nolite ergo effici participes eorum.\n \n8 Eratis enim aliquando tenebr\u00e6: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:\n9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate:\n10 probantes quid sit beneplacitum Deo:\n11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.\n12 Qu\u00e6 enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.\n13 Omnia autem, qu\u00e6 arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est.\n14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.\n15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,\n16 sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.\n17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes qu\u00e6 sit voluntas Dei.\n18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,\n19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,\n20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,\n21\u00a0subjecti invicem in timore Christi.\n \n22 Mulieres viris suis subdit\u00e6 sint, sicut Domino:\n23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesi\u00e6: ipse, salvator corporis ejus.\n24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.\n25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,\n26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aqu\u00e6 in verbo vit\u00e6,\n27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.\n28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.\n29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam:\n30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.\n31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adh\u00e6rebit uxori su\u00e6, et erunt duo in carne una.\n32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.\n33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.","title":"Vulgate: Ephesians: Ephesians Chapter 5","type":"page"}
