{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eph006.htm","path":"bib/vul/eph006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eph006.htm","text":"1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est.\n2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione:\n3 ut bene sit tibi, et sis long\u00e6vus super terram.\n4\u00a0Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.\n \n5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo:\n6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,\n7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus:\n8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.\n9\u00a0Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in c\u00e6lis: et personarum acceptio non est apud eum.\n \n10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.\n11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli:\n12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequiti\u00e6, in c\u00e6lestibus.\n13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.\n14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justiti\u00e6,\n15 et calceati pedes in pr\u00e6paratione Evangelii pacis,\n16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere:\n17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),\n18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis:\n19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii:\n20\u00a0pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.\n \n21 Ut autem et vos sciatis qu\u00e6 circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino:\n22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis qu\u00e6 circa nos sunt, et consoletur corda vestra.\n23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.\n24 Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.","title":"Vulgate: Ephesians: Ephesians Chapter 6","type":"page"}
