{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/es2001.htm","path":"bib/vul/es2001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/es2001.htm","text":"1:1 liber Ezrae prophetae, filii Sarei, filii Azarei, filii Helchiae, filii Salame, filii Sadoch, filii Acitob,\n1:2 filii Achiae, filii Finees, filii Heli, filii Ameriae, filii Aziei, filii Marimoth, filii Arna, filii Oziae, filii Borith, filii Abissei, filii Finees, filii Eleazar,\n1:3 filii Aaron ex tribu Levi, qui fuit captivus in regione Medorum, in regno Artaxersis regis Persarum.\n1:4 et factum est verbum Domini ad me dicens:\n1:5 vade adnuntia populo meo facinora ipsorum et filiis eorum iniquitates quas in me admiserunt, ut nuntient filiis filiorum suorum,\n1:6 quia peccata parentum illorum in illis creverunt; obliti enim me sacrificaverunt diis alienis.\n1:7 nonne ego eos eduxi de terra Aegypti de domo servitutis? ipsi autem inritaverunt me et consilia mea spreverunt.\n1:8 tu autem excute comam capitis tui et proice omnia mala super illos, quoniam non oboedierunt legi meae; populus autem indisciplinatus.\n1:9 usquequo eos sustinebo, quibus tanta beneficia contuli?\n1:10 reges multos propter eos subverti, Pharaonem cum pueris suis et omnem exercitum eius percussi.\n1:11 omnes gentes a facie eorum perdidi et in oriente provinciarum duarum populos Tyri et Sidonis dissipavi et omnes adversarios eorum interfeci.\n1:12 tu vero loquere ad eos dicens: haec dicit Dominus:\n1:13 nempe ego vos mare traieci et plateas vobis in invio munitas exhibui; ducem vobis dedi Moysen et Aaron sacerdotem.\n1:14 lucem vobis per columnam ignis praestiti et magna mirabilia feci in vobis. vos autem mei obliti estis, dicit Dominus.\n1:15 haec dicit Dominus omnipotens: coturnix vobis in signo fuit, castra vobis ad tutelam dedi, et illic murmurastis.\n1:16 et non triumphastis in nomine meo de perditione inimicorum vestrorum, sed adhuc nunc usque murmuratis.\n1:17 ubi sunt beneficia quae praestiti vobis? nonne in deserto cum esuriretis et sitiretis proclamastis ad me\n1:18 dicentes: ut quid nos in desertum istud adduxisti interficere nos? melius nobis fuerat servire Agyptiis quam mori in deserto hoc.\n1:19 ego dolui gemitos vestros et dedi mannam vobis in escam, panem angelorum manducastis.\n1:20 nonne cum sitiretis petram excidi, et fluxerunt aquae in satietatem? propter aestus folia arborum vos texi.\n1:21 divisi vobis terras pingues, Chananeos et Ferezeos et Philistheos a facie vestra proieci. quid faciam vobis adhuc? dicit Dominus.\n1:22 haec dicit Dominus omnipotens: in deserto cum essetis in flumine amaro sitientes et blasphemantes nomen meum,\n1:23 non ignem vobis pro blasphemiis dedi, sed mittens lignum in aqua dulce feci flumen.\n1:24 quid tibi faciam, Iacob? noluisti me obaudire, Iuda. transferam me ad alias gentes et dabo eis nomen meum, ut custodiant legitima mea.\n1:25 quoniam me dereliquistis, et ego vos derelinquam; petentibus vobis a me misericordiam, non miserebor vestri.\n1:26 quando invocabitis me, ego non exaudiam vos. maculastis enim manus vestras sanguine, et pedes vestri impigri sunt ad committenda homicidia.\n1:27 non quasi me dereliquistis, sed vos ipsos, dicit Dominus.\n1:28 haec dicit Dominus omnipotens: nonne ego vos rogavi ut pater filios et ut mater filias et nutrix parvulos suos.\n1:29 ut essetis mihi in populo et ego vobis in Deum, et vos mihi in filios et ego vobis in patrem?\n1:30 ita vos collegi ut gallina filios suos sub alas suas. modo autem quid faciam vobis? proiciam vos a facie mea.\n1:31 oblationes mihi cum obtuleritis, avertam faciem meam a vobis; dies enim festos vestros et neomenias et circumcisiones carnis repudiavi.\n1:32 ego misi pueros meos prophetas ad vos, quos acceptos interfecistis et laniastis corpora illorum, quorum sanguinem exquiram, dicit Dominus.\n1:33 haec dicit Dominus omnipotens: domus vestra deserta est, proiciam vos sicut ventus stipulam.\n1:34 et filii procreationem non facient, quoniam mandatum meum vobiscum neglexerunt et quod malum est coram me fecerunt.\n1:35 tradam domus vestras populo venienti. qui me non audientes credunt; quibus signa non ostendi, facient quae praecepi.\n1:36 prophetas non viderunt et memorabuntur antiquitatum eorum.\n1:37 testor populi venientis gratiam, cuius parvuli exultant cum laetitia, me non videntes oculis carnalibus, sed spiritu credent quae dixi.\n1:38 et nunc, pater, aspice cum gloria et vide populum venientem ab oriente.\n1:39 quibus dabo ducatum Abraham, Isaac et Iacob et Osee et Amos et Michae et Iohelis et Abdiae et Ionae\n1:40 et Naum et Abacuc, Sofoniae. Aggei, Zacchariae et Malachiae, qui et angelus Domini vocatus est.","title":"Vulgate: 2 Esdras: 2 Esdras Chapter 1","type":"page"}
