{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/es2002.htm","path":"bib/vul/es2002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/es2002.htm","text":"2:1 haec dicit Dominus: ego eduxi populum istum de servitute, quibus mandata dedi per pueros meos prophetas, quos audire noluerunt, sed irrita fecerunt mea consilia.\n2:2 mater quae eos generavit dicit illis: ite, filii, quia ego vidua sum et derelicta.\n2:3 educavi vos cum laetitia et amisi vos cum luctu et tristitia, quoniam peccastis coram Domino Deo et quod malum est coram me fecistis.\n2:4 modo autem quid faciam vobis? ego enim vidua sum et derelicta. ite, filii, et petite a Domino misericordiam.\n2:5 ego autem te, pater, testem invoco super matrem filiorum, quia noluerunt testamentum meum servare,\n2:6 ut des eis confusionem et matrem eorum in direptionem, ne generatio eorum fiat.\n2:7 dispergantur in gentes, nomina eorum deleantur a terra, quoniam spreverunt testamentum meum.\n2:8 vae tibi, Assur, qui abscondis iniquos penes te. gens mala, memorare quid fecerim Sodomae et Gomorrae,\n2:9 quorum terra iacet in piceis glebis et aggeribus cinerum. sic dabo eos qui me non audierunt, dicit Dominus omnipotens.\n2:10 haec dicit Dominus ad Ezram: adnuntia populo meo, quoniam dabo eis regnum Hierusalem, quod daturus eram Israhel.\n2:11 et sumam mihi gloriam illorum et dabo eis tabernacula aeterna, quae praeparaveram illis.\n2:12 lignum vitae erit illis in odore unguenti, et non laborabunt neque fatigabuntur.\n2:13 ite et accipietis, rogate vobis dies paucos ut minorentur; iam paratum est vobis regnum, vigilate.\n2:14 testare testare, caelum et terram, omisi enim malum et creavi bonum, quia vivo ego, dicit Dominus.\n2:15 mater, conplectere filios tuos, educa illos cum laetitia sicut columba, confirma pedes eorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.\n2:16 et resuscitabo mortuos de locis suis et de monumentis educam illos, quoniam cognovi nomen meum in illis.\n2:17 noli timere, mater filiorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.\n2:18 mittam tibi adiutorium pueros meos Esaiam et Hieremiam, ad quorum consilium sanctificavi et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis fructibus\n2:19 et totidem fontes fluentes lac et mel et montes inmensos septem habentes rosam et lilium, in quibus gaudio replebo filios tuos.\n2:20 viduam iustifica, pupillo iudica, egenti da, orfanum tuere, nudum vesti,\n2:21 confractum et debilem cura, claudum inridere noli, tutare mancum, et caecum ad visionem claritatis meae admitte,\n2:22 senem et iuvenem intra muros tuos serva,\n2:23 mortuos ubi inveneris signans commenda sepulchro, et dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea.\n2:24 pausa et quiesce, populus meus, quia veniet requies tua.\n2:25 nutrix bona, nutri filios tuos, confirma pedes eorum.\n2:26 servos quos tibi dedi, nemo ex eis interiet, ego enim eos requiram de numero tuo.\n2:27 noli satagere, cum venerit enim dies pressurae et angustiae, alii plorabunt et tristes erunt, tu autem hilaris et copiosa eris.\n2:28 zelabunt gentes et nihil adversum te poterunt, dicit Dominus.\n2:29 manus meae tegent te, ne filii tui gehennam videant.\n2:30 iucundare, mater, cum filiis tuis, quia ego te eripiam, dicit Dominus.\n2:31 filios tuos dormientes memorare, quoniam ego eos educam de latibulis terrae et misericordiam cum illis faciam, quoniam misericors sum, dicit Dominus omnipotens.\n2:32 amplectere natos tuos usque dum venio et praedica illis misericordiam, quoniam exuberant fontes mei et gratia mea no A.\n2:33 ego Ezra accepi praeceptum a Domino in monte Horeb, ut irem ad Israhel. ad quos cum venirem, reprobaverunt me et respuerunt mandatum Domini.\n2:34 ideoque vobis dico, gentes quae auditis et intellegitis: expectate pastorem vestrum, requiem aeternitatis dabit vobis, quoniam in proximo est ille, qui in finem saeculi adveniet.\n2:35 parati estote ad praemia regni, quia lux perpetua lucebit vobis per aeternitatem temporis.\n2:36 fugite umbram saeculi huius, accipite iucunditatem gloriae vestrae. ego testor palam salvatorem meum.\n2:37 commendatum Domini accipite et iucundamini gratias agentes ei qui vos ad caelestia regna vocavit.\n2:38 surgite et state et videte numerum signatorum in convivio Domini.\n2:39 qui se de umbra saeculi transtulerunt, splendidas tunicas a Domino acceperunt.\n2:40 recipe, Sion, numerum tuum et conclude candidatos tuos, qui legem Domini conpleverunt.\n2:41 filiorum tuorum, quos optabas, plenus est numerus; roga imperium Domini, ut sanctificetur populus tuus, qui vocatus est ab initio.\n2:42 ego Ezra vidi in monte Sion turbam magnam, quam numerare non potui, et omnes canticis conlaudabant Dominum.\n2:43 et in medio eorum erat iuvenis statura celsus, eminentior omnibus illis, et singulis eorum capitibus inponebat coronas, et magis exaltabatur; ego autem miraculo tenebar.\n2:44 tunc interrogavi angelum et dixi: qui sunt hii, domine?\n2:45 qui respondens dixit mihi: hii sunt qui mortalem tunicam deposuerunt et inmortalem sumpserunt et confessi sunt nomen Dei; modo coronantur et accipiunt palmas.\n2:46 et dixi ad angelum: ille iuvenis quis est, qui eis coronas inponit et palmas in manus tradit?\n2:47 qui respondens dixit mihi: ipse est Filius Dei, quem in saeculo confessi sunt. ego autem magnificare eos coepi, qui fortiter pro nomine Domini steterunt.\n2:48 tunc dixit mihi angelus: vade et adnuntia populo meo, qualia et quanta mirabilia Domini Dei vidisti.","title":"Vulgate (Latin Bible): Second Book of Esdras 2","type":"page"}
