{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/es2011.htm","path":"bib/vul/es2011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/es2011.htm","text":"11:1 et factum est secunda nocte, et vidi somnium, et ecce ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alae pinnarum et capita tria.\n11:2 et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et omnes venti caeli insuflabant ad eam et nubes ad eam colligebantur.\n11:3 et vidi, et de pinnis eius nascebantur contrariae pinnae, et ipsae fiebant in pinnaculis minutis et modicis.\n11:4 nam capita eius erant quiescentia, et de medium caput erat maius aliorum capitum, sed et ipsa quiescebat cum eis.\n11:5 et vidi, et ecce aquila volavit in pinnis suis et regnavit super terram et super eos qui inhabitant in ea.\n11:6 et vidi, quomodo subiecta erant ei omnia quae sub caelo, et nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quae est super terram.\n11:7 et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos et emisit vocem pinnis suis dicens:\n11:8 nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo et per tempus vigilate,\n11:9 capita autem in novissimo serventur.\n11:10 et vidi, et ecce vox non exiebat de capitibus eius, sed de medietate corporis eius.\n11:11 et numeravi contrarias pinnas eius, et ecce ipsae erant octo.\n11:12 et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una pinna et regnavit super omnem terram.\n11:13 et factum est cum regnaret, et venit ei finis et non apparuit, ita ut non appareret locus eius. et sequens exsurrexit et regnabat et ipsa multum tenuit tempus.\n11:14 et factum est cum regnaret, et veniebat finis eius, ut non appareret sicut prior.\n11:15 et ecce vox emissa est illi dicens:\n11:16 audi, tu quae toto tempore tenuisti terram, hoc adnuntii, antequam incipias non parere:\n11:17 nemo post te tenebit tempus tuum, sed nec dimidium eius.\n11:18 et levavit se tertia et tenuit principatum sicut priores, et non apparuit et ipsa.\n11:19 et sic contingebat omnibus alis singillatim principatum gerere et iterum nusquam conparere.\n11:20 et vidi, et ecce in tempore sequentes pinnae erigebantur et ipsae a dextera parte. ut tenerent et ipsae principatum; et ex his erant quae tenebant, sed tamen statim non conparescebant.\n11:21 nam et aliquae ex eis erigebantur, sed non tenebant principatum.\n11:22 et vidi post haec, et ecce non conparuerunt duodecim pinnae et duo pinnacula.\n11:23 et nihil superavit in corpore aquilae nisi tria capita quiescentia et sex pinnacula.\n11:24 et vidi, et ecce de sex pinnaculis divisa sunt duo et manserunt sub capite quod est ad dexteram partem; nam quattuor manserunt in loco suo.\n11:25 et vidi, et ecce hae subalares cogitabant se erigere et tenere principatus.\n11:26 et vid,i et ecce una erecta est, sed statim non conparuit.\n11:27 et secunda, et haec velocius quam prior non conparuit.\n11:28 et vidi, et ecce duae quae superaverunt apud semet ipsas cogitabant et ipsae regnare.\n11:29 et in eo cum cogitarent, et ecce unum de quiescentium capitum, quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum capitum maior.\n11:30 et vidi, quomodo conplexa est duo capita secum,\n11:31 et ecce conversum est caput cum his qui cum ea erant et comedit duas subalares quae cogitabant regnare.\n11:32 hoc autem caput percontinuit omnem terram et dominavit qui inhabitant in ea cum labore multo, et potentatum tenuit orbem terrarum super omnes alas quae fuerunt.\n11:33 et vidi post haec, et ecce medium caput subito non conparuit, et hoc sicut alae.\n11:34 superaverunt autem duo capita, quae et ipsa similiter regnaverunt super terram et super eos qui habitant in ea.\n11:35 et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod est a leva.\n11:36 et audivi vocem dicentem mihi: conspice contra te et considera quod vides.\n11:37 et vidi, et ecce sicut leo suscitatus de silva mugiens, et audivi quomodo emisit vocem hominis ad aquilam et dixit dicens:\n11:38 audi tu, et loquar ad te, et dicit Altissimus tibi:\n11:39 nonne tu es, quae superasti de quattuor animalibus quae feceram regnare saeculi mei, et ut per eos veniret finis temporum meorum?\n11:40 et quartus veniens devicit omnia animalia quae transierunt, et potentatum tenens saeculum cum tremore multo et omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitabant tot temporibus orbem terrarum cum dolo.\n11:41 et iudicasti terram non cum veritate.\n11:42 tribulasti enim mansuetos et laesisti quiescentes, odisti verum dicentes et dilexisti mendaces, et destruxisti habitationes eorum qui fructificabant, et humiliasti muros eorum qui te non nocuerunt.\n11:43 et ascendit contumelia ad Altissimum et superbia tua ad Fortem.\n11:44 et respexit Altissimus super sua tempora, et ecce finita sunt et saecula eius conpleta sunt.\n11:45 propterea non apparens non appareas, tu aquila et alae tuae horribiles et pinnacula tua pessima et capita tua maligna et ungues tui pessimi et omne corpus tuum vanum,\n11:46 uti refrigeret omnis terra et relevetur liberata de tua vi et speret iudicium et misericordiam eius qui fecit eam.","title":"Vulgate (Latin Bible): Second Book of Esdras 11","type":"page"}
