{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/es2012.htm","path":"bib/vul/es2012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/es2012.htm","text":"12:1 et factum est dum loqueretur leo verba haec ad aquilam, et vidi,\n12:2 et ecce quod superaverat caput et non conparuit, et alae duae quae ad eum transierunt et erectae sunt ut regnarent, et erat regnum eorum exile et tumultu plenum.\n12:3 et vidi et ecce ipsa non apparescebant, et omne corpus aquilae incendebatur, et expavescebat terra valde. et ego a multo excessu mentis et a magno timore vigilavi, et dixi spiritui meo:\n12:4 ecce tu mihi praestitisti haec, in eo quod scrutas vias Altissimi.\n12:5 ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum valde, et nec modica est in me virtus a multo timore quem expavi nocte hac.\n12:6 nunc ergo orabo Altissimum, ut me confortet usque in finem.\n12:7 et dixi: Dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, et si iustificatus sum apud te prae multis, et si certum ascendit deprecatio mea ante faciem tuam,\n12:8 conforta me et ostende servo tuo mihi interpretationem et distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoles animam meam.\n12:9 dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum finem et temporum novissima. et dixit ad me:\n12:10 haec est interpretatio visionis huius quam vidisti:\n12:11 aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum quartum, quod visum est in visu Danihelo fratri tuo,\n12:12 sed non est illi interpretatum, quomodo ego nunc tibi interpretor vel interpretavi.\n12:13 ecce dies veniunt, et exsurget regnum super terram et erit timoratior omnium regnorum quae fuerunt ante eam.\n12:14 regnabunt autem in ea duodecim reges, unus post unum.\n12:15 nam secundus qui incipiet regnare, ipse tenebit amplius tempus prae duodecim.\n12:16 haec est interpretatio duodecim alarum quas vidisti.\n12:17 et quoniam audisti vocem quae locuta est non de capitibus eius exientem, sed de medio corpore eius.\n12:18 haec est interpretatio, quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modicae, et periclitabitur ut cadat, et non cadet tunc, sed iterum constituetur in suum initium.\n12:19 et quoniam vidisti subalares octo coherentes alis eius,\n12:20 haec est interpretatio: exsurgent enim in ipso octo reges, quorum erunt tempora levia et anni citati, et duo quidem ex ipsis perient\n12:21 adpropinquante tempore medio, quattuor autem servabuntur in tempore, cum incipiet adpropinquare tempus eius ut finiatur, duo vero in finem servabuntur.\n12:22 et quoniam vidisti tria capita quiescentia,\n12:23 haec est interpretatio: in novissimis eius suscitabit Altissimus tria regna et renovabit in ea multa, et dominabunt terram\n12:24 et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae.\n12:25 isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius et qui perficient novissima eius.\n12:26 et quoniam vidisti caput maius non apparescentem, quoniam unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis.\n12:27 nam duo qui perseveraverunt, gladius eos comedet.\n12:28 unius enim gladius comedet qui cum eo, sed tamen et hic gladio in novissimis cadet.\n12:29 et quoniam vidisti duas subalares treicientes super caput quod est a dextera parte,\n12:30 haec est interpretatio: hii sunt quos conservavit Altissimus in finem suam, hoc erat regnum exile et turbationis plenum,\n12:31 sicut vidisti. et leonem quem vidisti de silva evigilantem mugientem et loquentem ad aquilam et arguentem eam iniustitias ipsius per omnes sermones eius, sicut audisti.\n12:32 hic est unctus, quem reservavit Altissimus in finem ad eos et impietates ipsorum. arguet illos de iniustitiis ipsorum et infulciet coram ipsis spretiones eorum.\n12:33 statuet enim eos primum in iudicium vivos, et erit cum arguerit eos, tunc corrumpet eos.\n12:34 nam residuum populum meum liberabit cum misericordia, qui salvati sunt super fines meos, et iucundabit eos, quoadusque veniat finis, dies iudicii, de quo locutus sum tibi ab initio.\n12:35 hoc somnium quod vidisti, et haec interpretatio eius.\n12:36 tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc.\n12:37 scribe ergo omnia ista in libro quae vidisti, et pones ea in loco abscondito.\n12:38 et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum scis corda posse capere et servare secreta haec.\n12:39 tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi ostendatur quicquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi.\n12:40 et profectus est a me. et factum est cum audisset omnis populus, quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes:\n12:41 quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te, quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc?\n12:42 tu enim nobis superasti ex omnibus prophetis, sicut botrus de vindemia et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus navi salvatae a tempestate.\n12:43 aut non sufficiunt nobis mala quae contigerunt?\n12:44 si ergo tu nos dereliqueris, quanto erat nobis melius, si essemus succensi et nos incendio Sion.\n12:45 nec enim nos meliores sumus eorum, qui ibi mortui sunt. et ploraverunt voce magna. et respondi ad eos et dixi:\n12:46 confide, Israhel, et noli tristari, tu domus Iacob.\n12:47 est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in contentione.\n12:48 ego enim non dereliqui vos neque excessi a vobis, sed veni in hunc locum, ut deprecarer pro desolatione Sion, et ut quaererem misericordiam pro humilitate sanctificationis vestrae.\n12:49 et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego veniam ad vos post dies istos.\n12:50 et profectus est populus, sicut dixi, ei in civitatem.\n12:51 ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit, et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est mihi esca in diebus illis.","title":"Vulgate (Latin Bible): Second Book of Esdras 12","type":"page"}
