{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/est001.htm","path":"bib/vul/est001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/est001.htm","text":"1 In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque \u00c6thiopiam super centum viginti septem provincias,\n2 quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni ejus exordium fuit.\n3 Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et pr\u00e6fectis provinciarum coram se,\n4 ut ostenderet divitias glori\u00e6 regni sui, ac magnitudinem atque jactantiam potenti\u00e6 su\u00e6, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus.\n5 Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et jussit septem diebus convivium pr\u00e6parari in vestibulo horti, et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat.\n6 Et pendebant ex omni parte tentoria \u00e6rii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat.\n7 Bibebant autem qui invitati erant aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et pr\u00e6cipuum ponebatur.\n8 Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, pr\u00e6ponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet.\n9\u00a0Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat.\n \n10 Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, pr\u00e6cepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha, et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis qui in conspectu ejus ministrabant,\n11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput ejus diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde.\n12 Qu\u00e6 renuit, et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus,\n13 interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac jura majorum\n14 (erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum, atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere soliti erant):\n15 cui sententi\u00e6 Vasthi regina subjaceret, qu\u00e6 Assueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset.\n16 Responditque Mamuchan, audiente rege atque principibus: Non solum regem l\u00e6sit regina Vasthi, sed et omnes populos et principes qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri.\n17 Egredietur enim sermo regin\u00e6 ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant: Rex Assuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit.\n18 Atque hoc exemplo omnes principum conjuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum: unde regis justa est indignatio.\n19 Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum, quam pr\u00e6teriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius altera, qu\u00e6 melior est illa, accipiat.\n20 Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunct\u00e6 uxores, tam majorum quam minorum, deferant maritis suis honorem.\n21 Placuit consilium ejus regi et principibus: fecitque rex juxta consilium Mamuchan,\n22 et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut qu\u00e6que gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac majores in domibus suis: et hoc per cunctos populos divulgari.","title":"Vulgate: Esther: Esther Chapter 1","type":"page"}
