{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/est003.htm","path":"bib/vul/est003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/est003.htm","text":"1 Post h\u00e6c rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat.\n2 Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim pr\u00e6ceperat eis imperator: solus Mardoch\u00e6us non flectebat genu, neque adorabat eum.\n3 Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii pr\u00e6sidebant: Cur pr\u00e6ter ceteros non observas mandatum regis?\n4 Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia: dixerat enim eis se esse Jud\u00e6um.\n5 Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardoch\u00e6us non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde,\n6\u00a0et pro nihilo duxit in unum Mardoch\u00e6um mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Jud\u00e6\u00e6; magisque voluit omnem Jud\u00e6orum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.\n \n7 Mense primo (cujus vocabulum est Nisan), anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, qu\u00e6 hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Jud\u00e6orum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar.\n8 Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et c\u00e6remoniis, insuper et regis scita contemnens: et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.\n9 Si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gaz\u00e6 tu\u00e6.\n10 Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Jud\u00e6orum,\n11 dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit; de populo age quod tibi placet.\n12 Vocatique sunt scrib\u00e6 regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis: et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut qu\u00e6que gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litter\u00e6 signat\u00e6 ipsius annulo\n13 miss\u00e6 sunt per cursores regis ad universas provincias, ut occiderent atque delerent omnes Jud\u00e6os, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar; et bona eorum diriperent.\n14 Summa autem epistolarum h\u00e6c fuit, ut omnes provinci\u00e6 scirent, et pararent se ad pr\u00e6dictam diem.\n15 Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Jud\u00e6is, qui in urbe erant, flentibus.","title":"Vulgate: Esther: Esther Chapter 3","type":"page"}
