{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/est004.htm","path":"bib/vul/est004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/est004.htm","text":"1 Qu\u00e6 cum audisset Mardoch\u00e6us, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea medi\u00e6 civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,\n2 et hoc ejulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.\n3 In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad qu\u00e6 crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Jud\u00e6os, jejunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.\n4 Ingress\u00e6 autem sunt puell\u00e6 Esther et eunuchi, nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est, et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum: quam accipere noluit.\n5 Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, pr\u00e6cepit ei ut iret ad Mardoch\u00e6um, et disceret ab eo cur hoc faceret.\n6 Egressusque Athach, ivit ad Mardoch\u00e6um stantem in platea civitatis, ante ostium palatii:\n7 qui indicavit ei omnia qu\u00e6 acciderant: quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Jud\u00e6orum nece inferret argentum.\n8\u00a0Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut regin\u00e6 ostenderet, et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo.\n \n9 Regressus Athach, nuntiavit Esther omnia qu\u00e6 Mardoch\u00e6us dixerat.\n10 Qu\u00e6 respondit ei, et jussit ut diceret Mardoch\u00e6o:\n11 Omnes servi regis, et cunct\u00e6, qu\u00e6 sub ditione ejus sunt, norunt provinci\u00e6, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementi\u00e6, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, qu\u00e6 triginta jam diebus non sum vocata ad eum?\n12 Quod cum audisset Mardoch\u00e6us,\n13 rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es pr\u00e6 cunctis Jud\u00e6is:\n14 si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Jud\u00e6i: et tu, et domus patris tui, peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?\n15 Rursumque Esther h\u00e6c Mardoch\u00e6o verba mandavit:\n16 Vade, et congrega omnes Jud\u00e6os quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.\n17 Ivit itaque Mardoch\u00e6us, et fecit omnia qu\u00e6 ei Esther pr\u00e6ceperat.","title":"Vulgate: Esther: Esther Chapter 4","type":"page"}
