{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/est006.htm","path":"bib/vul/est006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/est006.htm","text":"1 Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Qu\u00e6 cum illo pr\u00e6sente legerentur,\n2 ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardoch\u00e6us insidias Bagathan et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium.\n3 Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac pr\u00e6mii Mardoch\u00e6us consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit.\n4 Statimque rex: Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regi\u00e6 intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardoch\u00e6um affigi patibulo, quod ei fuerat pr\u00e6paratum.\n5 Responderunt pueri: Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur.\n6 Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare,\n7 respondit: Homo, quem rex honorare cupit,\n8 debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum:\n9 et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare.\n10 Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardoch\u00e6o Jud\u00e6o, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, qu\u00e6 locutus es, pr\u00e6termittas.\n11 Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardoch\u00e6um in platea civitatis, et impositum equo pr\u00e6cedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare.\n12 Reversusque est Mardoch\u00e6us ad januam palatii: et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite:\n13 narravitque Zares uxori su\u00e6, et amicis, omnia qu\u00e6 evenissent sibi. Cui responderunt sapientes quos habebat in consilio, et uxor ejus: Si de semine Jud\u00e6orum est Mardoch\u00e6us, ante quem cadere c\u0153pisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus.\n14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.","title":"Vulgate: Esther: Esther Chapter 6","type":"page"}
