{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/est008.htm","path":"bib/vul/est008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/est008.htm","text":"1 Die illo dedit rex Assuerus Esther regin\u00e6 domum Aman adversarii Jud\u00e6orum, et Mardoch\u00e6us ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.\n2 Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi jusserat, et tradidit Mardoch\u00e6o. Esther autem constituit Mardoch\u00e6um super domum suam.\n3 Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque, et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagit\u00e6, et machinationes ejus pessimas quas excogitaverat contra Jud\u00e6os, juberet irritas fieri.\n4 At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum clementi\u00e6 monstrabatur: illaque consurgens stetit ante eum,\n5 et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis ejus, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis epistolis, veteres Aman litter\u00e6, insidiatoris et hostis Jud\u00e6orum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire pr\u00e6ceperat, corrigantur.\n6 Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei?\n7 Responditque rex Assuerus Esther regin\u00e6, et Mardoch\u00e6o Jud\u00e6o: Domum Aman concessi Esther, et ipsum jussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Jud\u00e6os.\n8 Scribite ergo Jud\u00e6is, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. H\u00e6c enim consuetudo erat, ut epistolis, qu\u00e6 ex regis nomine mittebantur et illius annulo signat\u00e6 erant, nemo auderet contradicere.\n9\u00a0Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius script\u00e6 sunt epistol\u00e6, ut Mardoch\u00e6us voluerat, ad Jud\u00e6os, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad \u00c6thiopiam pr\u00e6sidebant: provinci\u00e6 atque provinci\u00e6, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Jud\u00e6is, prout legere poterant et audire.\n \n10 Ips\u00e6que epistol\u00e6, qu\u00e6 regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignat\u00e6 sunt, et miss\u00e6 per veredarios: qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis pr\u00e6venirent.\n11 Quibus imperavit rex, ut convenirent Jud\u00e6os per singulas civitates, et in unum pr\u00e6ciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum conjugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent.\n12 Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi Adar.\n13 Summaque epistol\u00e6 h\u00e6c fuit, ut in omnibus terris ac populis qui regis Assueri subjacebant imperio, notum fieret paratos esse Jud\u00e6os ad capiendam vindictam de hostibus suis.\n14 Egressique sunt veredarii celeres nuntia perferentes, et edictum regis pependit in Susan.\n15 Mardoch\u00e6us autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et \u00e6riis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit atque l\u00e6tata est.\n16 Jud\u00e6is autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.\n17 Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exultatio, epul\u00e6 atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sect\u00e6 eorum religioni et c\u00e6remoniis jungerentur. Grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat.","title":"Vulgate: Esther: Esther Chapter 8","type":"page"}
