{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/est009.htm","path":"bib/vul/est009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/est009.htm","text":"1 Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Jud\u00e6is interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Jud\u00e6i superiores esse c\u0153perunt, et se de adversariis vindicare.\n2 Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat.\n3 Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas qu\u00e6 singulis locis ac operibus pr\u00e6erat, extollebant Jud\u00e6os timore Mardoch\u00e6i,\n4 quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat.\n5 Itaque percusserunt Jud\u00e6i inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere:\n6 in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagit\u00e6 hostis Jud\u00e6orum: quorum ista sunt nomina:\n7 Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha,\n8 et Phoratha, et Adalia, et Aridatha,\n9 et Phermesta, et Arisai, et Aridai, et Jezatha.\n10 Quos cum occidissent, pr\u00e6das de substantiis eorum tangere noluerunt.\n11 Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est.\n12 Qui dixit regin\u00e6: In urbe Susan interfecerunt Jud\u00e6i quingentos viros, et alios decem filios Aman: quantam putas eos exercere c\u00e6dem in universis provinciis? quid ultra postulas, et quid vis ut fieri jubeam?\n13 Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Jud\u00e6is, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur.\n14 Pr\u00e6cepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.\n15 Congregatis Jud\u00e6is quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est.\n16 Sed et per omnes provincias qu\u00e6 ditioni regis subjacebant, pro animabus suis steterunt Jud\u00e6i, interfectis hostibus ac persecutoribus suis: in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret.\n17 Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die c\u00e6dere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio, atque conviviis.\n18 At hi, qui in urbe Susan c\u00e6dem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die ejusdem mensis in c\u00e6de versati sunt: quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eumdem diem constituerunt solemnem epularum atque l\u00e6titi\u00e6.\n19\u00a0Hi vero Jud\u00e6i, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.\n \n20 Scripsit itaque Mardoch\u00e6us omnia h\u00e6c, et litteris comprehensa misit ad Jud\u00e6os qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul,\n21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni celebrarent honore:\n22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Jud\u00e6i de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque l\u00e6titi\u00e6, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.\n23 Susceperuntque Jud\u00e6i in solemnem ritum cuncta qu\u00e6 eo tempore facere c\u0153perant, et qu\u00e6 Mardoch\u00e6us litteris facienda mandaverat.\n24 Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Jud\u00e6orum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos atque deleret: et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem.\n25 Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent, et malum quod contra Jud\u00e6os cogitaverat, reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios ejus affixerunt cruci,\n26 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium: eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta qu\u00e6 gesta sunt, epistol\u00e6, id est, libri hujus volumine, continentur:\n27 qu\u00e6que sustinuerunt, et qu\u00e6 deinceps immutata sunt, susceperunt Jud\u00e6i super se et semen suum, et super cunctos qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere, quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus.\n28 Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio, et per singulas generationes cunct\u00e6 in toto orbe provinci\u00e6 celebrabunt: nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est sortium, non observentur a Jud\u00e6is, et ab eorum progenie, qu\u00e6 his c\u00e6remoniis obligata est.\n29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardoch\u00e6us Jud\u00e6us, etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista solemnis sanciretur in posterum:\n30 et miserunt ad omnes Jud\u00e6os qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem,\n31 observantes dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent: sicut constituerant Mardoch\u00e6us et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo, jejunia, et clamores, et sortium dies,\n32 et omnia qu\u00e6 libri hujus, qui vocatur Esther, historia continentur.","title":"Vulgate: Esther: Esther Chapter 9","type":"page"}
