{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/est010.htm","path":"bib/vul/est010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/est010.htm","text":"1 Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias:\n2 cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardoch\u00e6um, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum:\n3\u00a0et quomodo Mardoch\u00e6us judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Jud\u00e6os, et acceptabilis plebi fratrum suorum, qu\u00e6rens bona populo suo, et loquens ea qu\u00e6 ad pacem seminis sui pertinerent.\n \n4 Dixitque Mardoch\u00e6us: A Deo facta sunt ista.\n5 Recordatus sum somnii quod videram, h\u00e6c eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit.\n6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.\n7 Duo autem dracones: ego sum, et Aman.\n8 Gentes, qu\u00e6 convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Jud\u00e6orum.\n9 Gens autem mea Isra\u00ebl est, qu\u00e6 clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes:\n10 et duas sortes esse pr\u00e6cepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.\n11 Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus:\n12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est h\u00e6reditatis su\u00e6.\n13 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum c\u0153tum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Isra\u00ebl.","title":"Vulgate: Esther: Esther Chapter 10","type":"page"}
