{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/est011.htm","path":"bib/vul/est011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/est011.htm","text":"1 Anno quarto regnantibus Ptolem\u00e6o et Cleopatra, attulerunt Dosith\u00e6us, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolem\u00e6us filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolem\u00e6i filium in Jerusalem.\n2 Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardoch\u00e6us filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin:\n3 homo Jud\u00e6us, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aul\u00e6 regi\u00e6.\n4 Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda.\n5 Et hoc ejus somnium fuit: apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terr\u00e6motus, et conturbatio super terram:\n6 et ecce duo dracones magni, paratique contra se in pr\u00e6lium.\n7 Ad quorum clamorem cunct\u00e6 concitat\u00e6 sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum.\n8 Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angusti\u00e6, et ingens formido super terram.\n9 Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et pr\u00e6parata ad mortem.\n10 Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.\n11 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.\n12 Quod cum vidisset Mardoch\u00e6us, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.","title":"Vulgate: Esther: Esther Chapter 11","type":"page"}
