{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/est014.htm","path":"bib/vul/est014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/est014.htm","text":"1 Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum quod imminebat.\n2 Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis: omniaque loca, in quibus antea l\u00e6tari consueverat, crinium laceratione complevit.\n3 Et deprecabatur Dominum Deum Isra\u00ebl, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus pr\u00e6ter te nullus est auxiliator alius.\n4 Periculum meum in manibus meis est.\n5 Audivi a patre meo quod tu, Domine, tulisses Isra\u00ebl de cunctis gentibus, et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres h\u00e6reditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es.\n6 Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum:\n7 coluimus enim deos eorum. Justus es Domine:\n8 et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potenti\u00e6 deputantes,\n9 volunt tua mutare promissa, et delere h\u00e6reditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui,\n10 ut aperiant ora gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et pr\u00e6dicent carnalem regem in sempiternum.\n11 Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum qui in nos c\u0153pit s\u00e6vire, disperde.\n12 Memento, Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostr\u00e6, et da mihi fiduciam, Domine rex deorum, et univers\u00e6 potestatis:\n13 tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri qui ei consentiunt.\n14 Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,\n15 et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis alienigen\u00e6.\n16 Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbi\u00e6 et glori\u00e6 me\u00e6, quod est super caput meum in diebus ostentationis me\u00e6, et detester illud quasi pannum menstruat\u00e6, et non portem in diebus silentii mei,\n17 et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum:\n18 et numquam l\u00e6tata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in pr\u00e6sentem diem, nisi in te, Domine Deus Abraham.\n19 Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.","title":"Vulgate: Esther: Esther Chapter 14","type":"page"}
