{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/est015.htm","path":"bib/vul/est015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/est015.htm","text":"1 Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardoch\u00e6us) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.\n2 Memorare, inquit, dierum humilitatis tu\u00e6, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem:\n3\u00a0et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.\n \n4 Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua.\n5 Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,\n6 et super unam quidem innitebatur, quasi pr\u00e6 deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens:\n7 altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans.\n8 Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis, tristem celabat animum, et nimio timore contractum.\n9 Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus: eratque terribilis aspectu.\n10 Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput.\n11 Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur:\n12 Quid habes, Esther? ego sum frater tuus: noli metuere.\n13 Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus h\u00e6c lex constituta est.\n14 Accede igitur, et tange sceptrum.\n15 Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris?\n16 Qu\u00e6 respondit: Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum pr\u00e6 timore glori\u00e6 tu\u00e6.\n17 Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.\n18 Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.\n19 Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam.","title":"Vulgate: Esther: Esther Chapter 15","type":"page"}
