{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo001.htm","path":"bib/vul/exo001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo001.htm","text":"1 H\u00e6c sunt nomina filiorum Isra\u00ebl qui ingressi sunt in \u00c6gyptum cum Jacob: singuli cum domibus suis introierunt:\n2 Ruben, Simeon, Levi, Judas,\n3 Issachar, Zabulon et Benjamin,\n4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.\n5 Erant igitur omnes anim\u00e6 eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta: Joseph autem in \u00c6gypto erat.\n6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,\n7\u00a0filii Isra\u00ebl creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.\n \n8 Surrexit interea rex novus super \u00c6gyptum, qui ignorabat Joseph.\n9 Et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Isra\u00ebl multus, et fortior nobis est.\n10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.\n11 Pr\u00e6posuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: \u00e6dificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.\n12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:\n13 oderantque filios Isra\u00ebl \u00c6gyptii, et affligebant illudentes eis,\n14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terr\u00e6 operibus premebantur.\n15 Dixit autem rex \u00c6gypti obstetricibus Hebr\u00e6orum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,\n16 pr\u00e6cipiens eis: Quando obstetricabitis Hebr\u00e6as, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.\n17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta pr\u00e6ceptum regis \u00c6gypti, sed conservabant mares.\n18 Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?\n19 Qu\u00e6 responderunt: Non sunt Hebre\u00e6 sicut \u00e6gypti\u00e6 mulieres: ips\u00e6 enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.\n20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.\n21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, \u00e6dificavit eis domos.\n22 Pr\u00e6cepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite: quidquid feminini, reservate.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 1","type":"page"}
