{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo003.htm","path":"bib/vul/exo003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo003.htm","text":"1 Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian: cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.\n2 Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.\n3 Dixit ergo Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.\n4 Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum.\n5 At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est.\n6 Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum.\n7 Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in \u00c6gypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui pr\u00e6sunt operibus:\n8 et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus \u00c6gyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram qu\u00e6 fluit lacte et melle, ad loca Chanan\u00e6i et Heth\u00e6i, et Amorrh\u00e6i, et Pherez\u00e6i, et Hev\u00e6i, et Jebus\u00e6i.\n9 Clamor ergo filiorum Isra\u00ebl venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab \u00c6gyptiis opprimuntur.\n10\u00a0Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Isra\u00ebl, de \u00c6gypto.\n \n11 Dixitque Moyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Isra\u00ebl de \u00c6gypto?\n12 Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habebis signum, quod miserim te: cum eduxeris populum meum de \u00c6gypto, immolabis Deo super montem istum.\n13 Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Isra\u00ebl, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis?\n14 Dixit Deus ad Moysen: Ego sum qui sum. Ait: Sic dices filiis Isra\u00ebl: Qui est, misit me ad vos.\n15 Dixitque iterum Deus ad Moysen: H\u00e6c dices filiis Isra\u00ebl: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in \u00e6ternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.\n16 Vade, et congrega seniores Isra\u00ebl, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos: et vidi omnia qu\u00e6 acciderunt vobis in \u00c6gypto.\n17 Et dixi ut educam vos de afflictione \u00c6gypti in terram Chanan\u00e6i, et Heth\u00e6i, et Amorrh\u00e6i, et Pherez\u00e6i, et Hev\u00e6i, et Jebus\u00e6i, ad terram fluentem lacte et melle.\n18 Et audient vocem tuam: ingredierisque tu, et seniores Isra\u00ebl, ad regem \u00c6gypti, et dices ad eum: Dominus Deus Hebr\u00e6orum vocavit nos: ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.\n19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex \u00c6gypti ut eatis nisi per manum validam.\n20 Extendam enim manum meam, et percutiam \u00c6gyptum in cunctis mirabilibus meis, qu\u00e6 facturus sum in medio eorum: post h\u00e6c dimittet vos.\n21 Daboque gratiam populo huic coram \u00c6gyptiis: et cum egrediemini, non exibitis vacui:\n22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes: ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis \u00c6gyptum.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 3","type":"page"}
