{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo005.htm","path":"bib/vul/exo005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo005.htm","text":"1 Post h\u00e6c ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: H\u00e6c dicit Dominus Deus Isra\u00ebl: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.\n2 At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Isra\u00ebl? nescio Dominum, et Isra\u00ebl non dimittam.\n3 Dixeruntque: Deus Hebr\u00e6orum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius.\n4\u00a0Ait ad eos rex \u00c6gypti: Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra.\n \n5 Dixitque Pharao: Multus est populus terr\u00e6: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?\n6 Pr\u00e6cepit ergo in die illo pr\u00e6fectis operum et exactoribus populi, dicens:\n7 Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant stipulas.\n8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam: vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus, et sacrificemus Deo nostro.\n9 Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus.\n10 Igitur egressi pr\u00e6fecti operum et exactores ad populum, dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas:\n11 ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.\n12 Dispersusque est populus per omnem terram \u00c6gypti ad colligendas paleas.\n13 Pr\u00e6fecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis pale\u00e6.\n14 Flagellatique sunt qui pr\u00e6erant operibus filiorum Isra\u00ebl, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus: Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie?\n15 Veneruntque pr\u00e6positi filiorum Isra\u00ebl, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes: Cur ita agis contra servos tuos?\n16 pale\u00e6 non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis c\u00e6dimur, et injuste agitur contra populum tuum.\n17 Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino.\n18 Ite ergo, et operamini: pale\u00e6 non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.\n19 Videbantque se pr\u00e6positi filiorum Isra\u00ebl in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.\n20 Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone:\n21 et dixerunt ad eos: Videat Dominus et judicet, quoniam f\u0153tere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et pr\u00e6buistis ei gladium, ut occideret nos.\n22 Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait: Domine, cur afflixisti populum istum? quare misisti me?\n23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum: et non liberasti eos.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 5","type":"page"}
