{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo007.htm","path":"bib/vul/exo007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo007.htm","text":"1 Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis: et Aaron frater tuus erit propheta tuus.\n2 Tu loqueris ei omnia qu\u00e6 mando tibi: et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Isra\u00ebl de terra sua.\n3 Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra \u00c6gypti,\n4 et non audiet vos: immittamque manum meam super \u00c6gyptum, et educam exercitum et populum meum filios Isra\u00ebl de terra \u00c6gypti per judicia maxima.\n5 Et scient \u00c6gyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super \u00c6gyptum, et eduxerim filios Isra\u00ebl de medio eorum.\n6 Fecit itaque Moyses et Aaron sicut pr\u00e6ceperat Dominus: ita egerunt.\n7\u00a0Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.\n \n8 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron:\n9 Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.\n10 Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut pr\u00e6ceperat Dominus: tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, qu\u00e6 versa est in colubrum.\n11 Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam ipsi per incantationes \u00e6gyptiacas et arcana qu\u00e6dam similiter.\n12 Projeceruntque singuli virgas suas, qu\u00e6 vers\u00e6 sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum.\n13\u00a0Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut pr\u00e6ceperat Dominus.\n \n14 Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor Pharaonis: non vult dimittere populum.\n15 Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: et stabis in occursum ejus super ripam fluminis: et virgam qu\u00e6 conversa est in draconem, tolles in manu tua.\n16 Dicesque ad eum: Dominus Deus Hebr\u00e6orum misit me ad te, dicens: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto: et usque ad pr\u00e6sens audire noluisti.\n17 H\u00e6c igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, qu\u00e6 in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.\n18 Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aqu\u00e6, et affligentur \u00c6gyptii bibentes aquam fluminis.\n19 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas \u00c6gypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni terra \u00c6gypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.\n20 Feceruntque Moyses et Aaron sicut pr\u00e6ceperat Dominus: et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus: qu\u00e6 versa est in sanguinem.\n21 Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt: computruitque fluvius, et non poterant \u00c6gyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra \u00c6gypti.\n22 Feceruntque similiter malefici \u00c6gyptiorum incantationibus suis: et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut pr\u00e6ceperat Dominus.\n23 Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.\n24 Foderunt autem omnes \u00c6gyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent: non enim poterant bibere de aqua fluminis.\n25 Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 7","type":"page"}
