{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo009.htm","path":"bib/vul/exo009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo009.htm","text":"1 Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: H\u00e6c dicit Dominus Deus Hebr\u00e6orum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.\n2 Quod si adhuc renuis, et retines eos,\n3 ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.\n4 Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Isra\u00ebl et possessiones \u00c6gyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis qu\u00e6 pertinent ad filios Isra\u00ebl.\n5 Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra.\n6 Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia \u00c6gyptiorum; de animalibus vero filiorum Isra\u00ebl, nihil omnino periit.\n7\u00a0Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his qu\u00e6 possidebat Isra\u00ebl. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.\n \n8 Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in c\u00e6lum coram Pharaone.\n9 Sitque pulvis super omnem terram \u00c6gypti: erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesic\u00e6 turgentes in universa terra \u00c6gypti.\n10 Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in c\u00e6lum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis:\n11 nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera qu\u00e6 in illis erant, et in omni terra \u00c6gypti.\n12\u00a0Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.\n \n13 Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: H\u00e6c dicit Dominus Deus Hebr\u00e6orum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.\n14 Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra.\n15 Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.\n16 Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.\n17 Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum?\n18 En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in \u00c6gypto a die qua fundata est, usque in pr\u00e6sens tempus.\n19 Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia qu\u00e6 habes in agro: homines enim, et jumenta, et universa qu\u00e6 inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.\n20 Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos:\n21 qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.\n22 Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in c\u00e6lum, ut fiat grando in universa terra \u00c6gypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra \u00c6gypti.\n23 Extenditque Moyses virgam in c\u00e6lum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super terram \u00c6gypti.\n24 Et grando et ignis mista pariter ferebantur: tant\u00e6que fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra \u00c6gypti ex quo gens illa condita est.\n25 Et percussit grando in omni terra \u00c6gypti cuncta qu\u00e6 fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.\n26 Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Isra\u00ebl, grando non cecidit.\n27 Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego et populus meus, impii.\n28 Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.\n29 Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra:\n30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.\n31 Linum ergo et hordeum l\u00e6sum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret:\n32 triticum autem et far non sunt l\u00e6sa, quia serotina erant.\n33 Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.\n34 Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum:\n35 et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis: nec dimisit filios Isra\u00ebl, sicut pr\u00e6ceperat Dominus per manum Moysi.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 9","type":"page"}
