{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo010.htm","path":"bib/vul/exo010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo010.htm","text":"1 Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea h\u00e6c in eo:\n2 et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim \u00c6gyptios, et signa mea fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus.\n3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: H\u00e6c dicit Dominus Deus Hebr\u00e6orum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.\n4 Sin autem resistis, et non vis dimittere eum: ecce ego inducam cras locustam in fines tuos:\n5 qu\u00e6 operiat superficiem terr\u00e6, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini: corrodet enim omnia ligna qu\u00e6 germinant in agris.\n6 Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium \u00c6gyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in pr\u00e6sentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.\n7 Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit \u00c6gyptus?\n8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem: qui dixit eis: Ite, sacrificate Domino Deo vestro: quinam sunt qui ituri sunt?\n9 Ait Moyses: Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis: est enim solemnitas Domini Dei nostri.\n10 Et respondit Pharao: Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis?\n11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino: hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis.\n12 Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super terram \u00c6gypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam qu\u00e6 residua fuerit grandini.\n13 Et extendit Moyses virgam super terram \u00c6gypti: et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte: et mane facto, ventus urens levavit locustas.\n14 Qu\u00e6 ascenderunt super universam terram \u00c6gypti: et sederunt in cunctis finibus \u00c6gyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futur\u00e6 sunt.\n15 Operueruntque universam superficiem terr\u00e6, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terr\u00e6, et quidquid pomorum in arboribus fuit, qu\u00e6 grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terr\u00e6, in cuncta \u00c6gypto.\n16 Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.\n17 Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.\n18 Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.\n19 Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus \u00c6gypti.\n20\u00a0Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Isra\u00ebl.\n \n21 Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in c\u00e6lum: et sint tenebr\u00e6 super terram \u00c6gypti tam dens\u00e6, ut palpari queant.\n22 Extenditque Moyses manum in c\u00e6lum: et fact\u00e6 sunt tenebr\u00e6 horribiles in universa terra \u00c6gypti tribus diebus.\n23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Isra\u00ebl, lux erat.\n24 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Ite, sacrificate Domino: oves tantum vestr\u00e6 et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.\n25 Ait Moyses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, qu\u00e6 offeramus Domino Deo nostro.\n26 Cuncti greges pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula: qu\u00e6 necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: pr\u00e6sertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.\n27 Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.\n28 Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris.\n29 Respondit Moyses: Ita fiet ut locutus es: non videbo ultra faciem tuam.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 10","type":"page"}
