{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo011.htm","path":"bib/vul/exo011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo011.htm","text":"1 Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et \u00c6gyptum, et post h\u00e6c dimittet vos, et exire compellet.\n2 Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea.\n3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram \u00c6gyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra \u00c6gypti coram servis Pharaonis et omni populo.\n4 Et ait: H\u00e6c dicit Dominus: Media nocte egrediar in \u00c6gyptum:\n5 et morietur omne primogenitum in terra \u00c6gyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancill\u00e6 qu\u00e6 est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.\n6 Eritque clamor magnus in universa terra \u00c6gypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.\n7 Apud omnes autem filios Isra\u00ebl non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus \u00c6gyptios et Isra\u00ebl.\n8 Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi: post h\u00e6c egrediemur.\n9 Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra \u00c6gypti.\n10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, qu\u00e6 scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Isra\u00ebl de terra sua.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 11","type":"page"}
