{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo012.htm","path":"bib/vul/exo012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo012.htm","text":"1 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra \u00c6gypti:\n2 Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni.\n3 Loquimini ad universum c\u0153tum filiorum Isra\u00ebl, et dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.\n4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui su\u00e6, juxta numerum animarum qu\u00e6 sufficere possunt ad esum agni.\n5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et h\u00e6dum.\n6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo filiorum Isra\u00ebl ad vesperam.\n7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.\n8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.\n9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.\n10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.\n11\u00a0Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (id est, transitus) Domini.\n \n12 Et transibo per terram \u00c6gypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra \u00c6gypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis \u00c6gypti faciam judicia. Ego Dominus.\n13 Erit autem sanguis vobis in signum in \u00e6dibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram \u00c6gypti.\n14 Habebitis autem hunc diem in monimentum: et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.\n15 Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Isra\u00ebl, a primo die usque ad diem septimum.\n16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, qu\u00e6 ad vescendum pertinent.\n17 Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra \u00c6gypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.\n18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.\n19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de c\u0153tu Isra\u00ebl, tam de advenis quam de indigenis terr\u00e6.\n20 Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.\n21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Isra\u00ebl, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.\n22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus su\u00e6 usque mane.\n23 Transibit enim Dominus percutiens \u00c6gyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et l\u00e6dere.\n24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in \u00e6ternum.\n25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis c\u00e6remonias istas.\n26 Et cum dixerint vobis filii vestri: Qu\u00e6 est ista religio?\n27 Dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Isra\u00ebl in \u00c6gypto, percutiens \u00c6gyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.\n28\u00a0Et egressi filii Isra\u00ebl fecerunt sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi et Aaron.\n \n29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra \u00c6gypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captiv\u00e6 qu\u00e6 erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.\n30\u00a0Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque \u00c6gyptus: et ortus est clamor magnus in \u00c6gypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.\n \n31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Isra\u00ebl: ite, immolate Domino sicut dicitis.\n32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.\n33 Urgebantque \u00c6gyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur.\n34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos.\n35 Feceruntque filii Isra\u00ebl sicut pr\u00e6ceperat Moyses: et petierunt ab \u00c6gyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.\n36\u00a0Dominus autem dedit gratiam populo coram \u00c6gyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt \u00c6gyptios.\n \n37 Profectique sunt filii Isra\u00ebl de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.\n38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.\n39 Coxeruntque farinam, quam dudum de \u00c6gypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari, cogentibus exire \u00c6gyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat pr\u00e6parare.\n40 Habitatio autem filiorum Isra\u00ebl qua manserunt in \u00c6gypto, fuit quadringentorum triginta annorum.\n41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra \u00c6gypti.\n42\u00a0Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra \u00c6gypti: hanc observare debent omnes filii Isra\u00ebl in generationibus suis.\n \n43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: H\u00e6c est religio Phase: omnis alienigena non comedet ex eo.\n44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.\n45 Advena et mercenarius non edent ex eo.\n46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.\n47 Omnis c\u0153tus filiorum Isra\u00ebl faciet illud.\n48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terr\u00e6: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.\n49 Eadem lex erit indigen\u00e6 et colono qui peregrinatur apud vos.\n50 Feceruntque omnes filii Isra\u00ebl sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi et Aaron.\n51 Et eadem die eduxit Dominus filios Isra\u00ebl de terra \u00c6gypti per turmas suas.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 12","type":"page"}
