{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo013.htm","path":"bib/vul/exo013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo013.htm","text":"1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n2 Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Isra\u00ebl, tam de hominibus quam de jumentis: mea sunt enim omnia.\n3 Et ait Moyses ad populum: Mementote diei hujus in qua egressi estis de \u00c6gypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem.\n4 Hodie egredimini mense novarum frugum.\n5 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chanan\u00e6i, et Heth\u00e6i, et Amorrh\u00e6i, et Hev\u00e6i, et Jebus\u00e6i, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.\n6 Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini.\n7 Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.\n8 Narrabisque filio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de \u00c6gypto.\n9 Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos: et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de \u00c6gypto.\n10 Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.\n11 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chanan\u00e6i, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam:\n12 separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis: quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.\n13 Primogenitum asini mutabis ove: quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes.\n14 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra \u00c6gypti, de domo servitutis.\n15 Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra \u00c6gypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum: idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.\n16\u00a0Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos: eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de \u00c6gypto.\n \n17 Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terr\u00e6 Philisthiim qu\u00e6 vicina est: reputans ne forte p\u0153niteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in \u00c6gyptum.\n18 Sed circumduxit per viam deserti, qu\u00e6 est juxta mare Rubrum: et armati ascenderunt filii Isra\u00ebl de terra \u00c6gypti.\n19 Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum: eo quod adjurasset filios Isra\u00ebl, dicens: Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum.\n20 Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.\n21 Dominus autem pr\u00e6cedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore.\n22 Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 13","type":"page"}
