{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo014.htm","path":"bib/vul/exo014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo014.htm","text":"1 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:\n2 Loquere filiis Isra\u00ebl: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, qu\u00e6 est inter Magdalum et mare contra Beelsephon: in conspectu ejus castra ponetis super mare.\n3 Dicturusque est Pharao super filiis Isra\u00ebl: Coarctati sunt in terra; conclusit eos desertum.\n4\u00a0Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus; scientque \u00c6gyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.\n \n5 Et nuntiatum est regi \u00c6gyptiorum quod fugisset populus: immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt: Quid voluimus facere ut dimitteremus Isra\u00ebl, ne serviret nobis?\n6 Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.\n7 Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in \u00c6gypto curruum fuit: et duces totius exercitus.\n8 Induravitque Dominus cor Pharaonis regis \u00c6gypti, et persecutus est filios Isra\u00ebl: at illi egressi sunt in manu excelsa.\n9 Cumque persequerentur \u00c6gyptii vestigia pr\u00e6cedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon.\n10 Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Isra\u00ebl oculos, viderunt \u00c6gyptios post se, et timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum,\n11 et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulchra in \u00c6gypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex \u00c6gypto?\n12 nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in \u00c6gypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus \u00c6gyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.\n13 Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini qu\u00e6 facturus est hodie: \u00c6gyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.\n14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.\n15 Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? loquere filiis Isra\u00ebl ut proficiscantur.\n16 Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Isra\u00ebl in medio mari per siccum.\n17 Ego autem indurabo cor \u00c6gyptiorum ut persequantur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius.\n18 Et scient \u00c6gyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus.\n19 Tollensque se angelus Dei, qui pr\u00e6cedebat castra Isra\u00ebl, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum\n20 stetit, inter castra \u00c6gyptiorum et castra Isra\u00ebl: et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.\n21 Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua.\n22 Et ingressi sunt filii Isra\u00ebl per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et l\u00e6va.\n23 Persequentesque \u00c6gyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris.\n24 Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra \u00c6gyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,\n25 et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo \u00c6gyptii: Fugiamus Isra\u00eblem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos.\n26 Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aqu\u00e6 ad \u00c6gyptios super currus et equites eorum.\n27 Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque \u00c6gyptiis occurrerunt aqu\u00e6, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.\n28 Revers\u00e6que sunt aqu\u00e6, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis.\n29 Filii autem Isra\u00ebl perrexerunt per medium sicci maris, et aqu\u00e6 eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris:\n30 liberavitque Dominus in die illa Isra\u00ebl de manu \u00c6gyptiorum.\n31 Et viderunt \u00c6gyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos: timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 14","type":"page"}
