{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo015.htm","path":"bib/vul/exo015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo015.htm","text":"1\u00a0Tunc cecinit Moyses et filii Isra\u00ebl carmen hoc Domino, et dixerunt: [Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est,\n equum et ascensorem dejecit in mare.\n2\u00a0Fortitudo mea, et laus mea Dominus,\n et factus est mihi in salutem:\n iste Deus meus, et glorificabo eum:\n Deus patris mei, et exaltabo eum.\n3\u00a0Dominus quasi vir pugnator,\n Omnipotens nomen ejus,\n4\u00a0currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare:\n electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.\n5\u00a0Abyssi operuerunt eos;\n descenderunt in profundum quasi lapis.\n6\u00a0Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine:\n dextera tua, Domine, percussit inimicum.\n7\u00a0Et in multitudine glori\u00e6 tu\u00e6 deposuisti adversarios tuos:\n misisti iram tuam, qu\u00e6 devoravit eos sicut stipulam.\n8\u00a0Et in spiritu furoris tui congregat\u00e6 sunt aqu\u00e6:\n stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.\n9\u00a0Dixit inimicus: Persequar et comprehendam,\n dividam spolia, implebitur anima mea:\n evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.\n10\u00a0Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare:\n submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.\n11\u00a0Quis similis tui in fortibus, Domine?\n quis similis tui, magnificus in sanctitate,\n terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?\n12\u00a0Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.\n13\u00a0Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti:\n et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.\n14\u00a0Ascenderunt populi, et irati sunt:\n dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.\n15\u00a0Tunc conturbati sunt principes Edom,\n robustos Moab obtinuit tremor:\n obriguerunt omnes habitatores Chanaan.\n16\u00a0Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui:\n fiant immobiles quasi lapis,\n donec pertranseat populus tuus, Domine,\n donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.\n17\u00a0Introduces eos, et plantabis in monte h\u00e6reditatis tu\u00e6,\n firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine:\n sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tu\u00e6.\n18\u00a0Dominus regnabit in \u00e6ternum et ultra.\n19\u00a0Ingressus est enim eques Pharao\n cum curribus et equitibus ejus in mare:\n et reduxit super eos Dominus\n aquas maris:\n filii autem Isra\u00ebl ambulaverunt per siccum in medio ejus.]\n20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egress\u00e6que sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,\n21\u00a0quibus pr\u00e6cinebat, dicens: [Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est:\n equum et ascensorem ejus dejecit in mare.]\n \n22 Tulit autem Moyses Isra\u00ebl de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.\n23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amar\u00e6: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.\n24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens: Quid bibemus?\n25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem vers\u00e6 sunt: ibi constituit ei pr\u00e6cepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,\n26 dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia pr\u00e6cepta illius, cunctum languorem, quem posui in \u00c6gypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus.\n27 Venerunt autem in Elim filii Isra\u00ebl, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palm\u00e6: et castrametati sunt juxta aquas.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 15","type":"page"}
