{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo016.htm","path":"bib/vul/exo016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo016.htm","text":"1 Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Isra\u00ebl in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra \u00c6gypti.\n2 Et murmuravit omnis congregatio filiorum Isra\u00ebl contra Moysen et Aaron in solitudine.\n3 Dixeruntque filii Isra\u00ebl ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra \u00c6gypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame?\n4 Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de c\u00e6lo: egrediatur populus, et colligat qu\u00e6 sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.\n5 Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.\n6 Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Isra\u00ebl: Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra \u00c6gypti,\n7 et mane videbitis gloriam Domini: audivit enim murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos?\n8 Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate: eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum: nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.\n9 Dixit quoque Moyses ad Aaron: Dic univers\u00e6 congregationi filiorum Isra\u00ebl: Accedite coram Domino: audivit enim murmur vestrum.\n10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem c\u0153tum filiorum Isra\u00ebl, respexerunt ad solitudinem: et ecce gloria Domini apparuit in nube.\n11 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:\n12 Audivi murmurationes filiorum Isra\u00ebl. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus: scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.\n13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra: mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.\n14 Cumque operuisset superficiem terr\u00e6, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruin\u00e6 super terram.\n15 Quod cum vidissent filii Isra\u00ebl, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.\n16 Hic est sermo, quem pr\u00e6cepit Dominus: Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum: gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum qu\u00e6 habitant in tabernaculo sic tolletis.\n17 Feceruntque ita filii Isra\u00ebl: et collegerunt, alius plus, alius minus.\n18 Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus: sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt.\n19 Dixitque Moyses ad eos: Nullus relinquat ex eo in mane.\n20\u00a0Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere c\u0153pit vermibus, atque computruit: et iratus est contra eos Moyses.\n \n21 Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum: cumque incaluisset sol, liquefiebat.\n22 In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines: venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.\n23 Qui ait eis: Hoc est quod locutus est Dominus: Requies sabbati sanctificata est Domino cras: quodcumque operandum est, facite, et qu\u00e6 coquenda sunt coquite: quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.\n24 Feceruntque ita ut pr\u00e6ceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.\n25 Dixitque Moyses: Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini: non invenietur hodie in agro.\n26 Sex diebus colligite: in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.\n27 Venitque septima dies: et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.\n28 Dixit autem Dominus ad Moysen: Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam?\n29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum; nullus egrediatur de loco suo die septimo.\n30 Et sabbatizavit populus die septimo.\n31 Appellavitque domus Isra\u00ebl nomen ejus Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi simil\u00e6 cum melle.\n32 Dixit autem Moyses: Iste est sermo, quem pr\u00e6cepit Dominus: Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes: ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra \u00c6gypti.\n33 Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras,\n34 sicut pr\u00e6cepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.\n35 Filii autem Isra\u00ebl comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terr\u00e6 Chanaan.\n36 Gomor autem decima pars est ephi.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 16","type":"page"}
