{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo017.htm","path":"bib/vul/exo017.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo017.htm","text":"1 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Isra\u00ebl de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.\n2 Qui jurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid jurgamini contra me? cur tentatis Dominum?\n3 Sitivit ergo ibi populus pr\u00e6 aqu\u00e6 penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de \u00c6gypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti?\n4 Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me.\n5 Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Isra\u00ebl: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.\n6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Isra\u00ebl:\n7\u00a0et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Isra\u00ebl, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Dominus in nobis, an non?\n \n8 Venit autem Amalec, et pugnabat contra Isra\u00ebl in Raphidim.\n9 Dixitque Moyses ad Josue: Elige viros: et egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.\n10 Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec: Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.\n11 Cumque levaret Moyses manus, vincebat Isra\u00ebl: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.\n12 Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.\n13 Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii.\n14 Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub c\u00e6lo.\n15 \u00c6dificavitque Moyses altare: et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens:\n16 Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 17","type":"page"}
