{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo018.htm","path":"bib/vul/exo018.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo018.htm","text":"1 Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia qu\u00e6 fecerat Deus Moysi, et Isra\u00ebli populo suo, et quod eduxisset Dominus Isra\u00ebl de \u00c6gypto,\n2 tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,\n3 et duos filios ejus: quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena;\n4 alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.\n5 Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.\n6 Et mandavit Moysi, dicens: Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.\n7 Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,\n8 narravit Moyses cognato suo cuncta qu\u00e6 fecerat Dominus Pharaoni et \u00c6gyptiis propter Isra\u00ebl: universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.\n9 L\u00e6tatusque est Jethro super omnibus bonis, qu\u00e6 fecerat Dominus Isra\u00ebli, eo quod eruisset eum de manu \u00c6gyptiorum.\n10 Et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu \u00c6gyptiorum, et de manu Pharaonis; qui eruit populum suum de manu \u00c6gypti.\n11 Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos.\n12\u00a0Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Isra\u00ebl, ut comederent panem cum eo coram Deo.\n \n13 Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.\n14 Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet qu\u00e6 agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus pr\u00e6stolatur de mane usque ad vesperam?\n15 Cui respondit Moyses: Venit ad me populus qu\u00e6rens sententiam Dei:\n16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam pr\u00e6cepta Dei, et leges ejus.\n17 At ille: Non bonam, inquit, rem facis.\n18 Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere.\n19 Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his qu\u00e6 ad Deum pertinent, ut referas qu\u00e6 dicuntur ad eum:\n20 ostendasque populo c\u00e6remonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.\n21 Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,\n22 qui judicent populum omni tempore: quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent: leviusque sit tibi, partito in alios onere.\n23 Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et pr\u00e6cepta ejus poteris sustentare: et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.\n24 Quibus auditis, Moyses fecit omnia qu\u00e6 ille suggesserat.\n25 Et electis viris strenuis de cuncto Isra\u00ebl, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.\n26 Qui judicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.\n27 Dimisitque cognatum suum: qui reversus abiit in terram suam.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 18","type":"page"}
