{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo019.htm","path":"bib/vul/exo019.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo019.htm","text":"1 Mense tertio egressionis Isra\u00ebl de terra \u00c6gypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.\n2\u00a0Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Isra\u00ebl fixit tentoria e regione montis.\n \n3 Moyses autem ascendit ad Deum: vocavitque eum Dominus de monte, et ait: H\u00e6c dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Isra\u00ebl:\n4 Vos ipsi vidistis qu\u00e6 fecerim \u00c6gyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.\n5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:\n6 et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. H\u00e6c sunt verba qu\u00e6 loqueris ad filios Isra\u00ebl.\n7 Venit Moyses: et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.\n8 Responditque omnis populus simul: Cuncta qu\u00e6 locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,\n9\u00a0ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.\n \n10 Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.\n11 Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.\n12 Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur.\n13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis: sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet: cum c\u0153perit clangere buccina, tunc ascendant in montem.\n14 Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,\n15\u00a0ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.\n \n16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce c\u0153perunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccin\u00e6 vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.\n17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.\n18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne: et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.\n19 Et sonitus buccin\u00e6 paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.\n20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,\n21 dixit ad eum: Descende, et contestare populum: ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.\n22 Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.\n23 Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et jussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.\n24 Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendesque tu, et Aaron tecum: sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.\n25 Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 19","type":"page"}
