{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo020.htm","path":"bib/vul/exo020.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo020.htm","text":"1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos:\n2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra \u00c6gypti, de domo servitutis.\n3 Non habebis deos alienos coram me.\n4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem qu\u00e6 est in c\u00e6lo desuper, et qu\u00e6 in terra deorsum, nec eorum qu\u00e6 sunt in aquis sub terra.\n5 Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me:\n6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt pr\u00e6cepta mea.\n7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.\n8 Memento ut diem sabbati sanctifices.\n9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.\n10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.\n11 Sex enim diebus fecit Dominus c\u00e6lum et terram, et mare, et omnia qu\u00e6 in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.\n12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis long\u00e6vus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.\n13 Non occides.\n14 Non m\u0153chaberis.\n15 Non furtum facies.\n16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.\n17\u00a0Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia qu\u00e6 illius sunt.\n \n18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccin\u00e6, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,\n19 dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.\n20 Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.\n21\u00a0Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.\n \n22 Dixit pr\u00e6terea Dominus ad Moysen: H\u00e6c dices filiis Isra\u00ebl: Vos vidistis quod de c\u00e6lo locutus sim vobis.\n23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.\n24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi.\n25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non \u00e6dificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.\n26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 20","type":"page"}
