{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo021.htm","path":"bib/vul/exo021.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo021.htm","text":"1 H\u00e6c sunt judicia qu\u00e6 propones eis.\n2 Si emeris servum hebr\u00e6um, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis.\n3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul.\n4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias: mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.\n5 Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos; non egrediar liber:\n6 offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula: et erit ei servus in s\u00e6culum.\n7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancill\u00e6 exire consueverunt.\n8 Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.\n9 Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.\n10 Quod si alteram ei acceperit, providebit puell\u00e6 nuptias, et vestimenta, et pretium pudiciti\u00e6 non negabit.\n11\u00a0Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.\n \n12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.\n13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.\n14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur.\n15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.\n16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus nox\u00e6, morte moriatur.\n17\u00a0Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.\n \n18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo:\n19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.\n20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.\n21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit p\u0153n\u00e6, quia pecunia illius est.\n22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem pr\u00e6gnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.\n23 Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,\n24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,\n25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.\n26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancill\u00e6, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.\n27\u00a0Dentem quoque si excusserit servo vel ancill\u00e6 su\u00e6, similiter dimittet eos liberos.\n \n28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.\n29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.\n30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.\n31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententi\u00e6 subjacebit.\n32 Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.\n33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,\n34 reddet dominus cistern\u00e6 pretium jumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit.\n35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.\n36 Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 21","type":"page"}
