{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo023.htm","path":"bib/vul/exo023.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo023.htm","text":"1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.\n2 Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententi\u00e6, ut a vero devies.\n3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.\n4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.\n5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.\n6 Non declinabis in judicium pauperis.\n7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium.\n8 Nec accipies munera, qu\u00e6 etiam exc\u00e6cant prudentes, et subvertunt verba justorum.\n9\u00a0Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra \u00c6gypti.\n \n10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus:\n11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui: et quidquid reliquum fuerit, edant besti\u00e6 agri: ita facies in vinea et in oliveto tuo.\n12 Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancill\u00e6 tu\u00e6, et advena.\n13\u00a0Omnia qu\u00e6 dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.\n \n14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.\n15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut pr\u00e6cepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de \u00c6gypto: non apparebis in conspectu meo vacuus.\n16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, qu\u00e6cumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.\n17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.\n18 Non immolabis super fermento sanguinem victim\u00e6 me\u00e6, nec remanebit adeps solemnitatis me\u00e6 usque mane.\n19\u00a0Primitias frugum terr\u00e6 tu\u00e6 deferes in domum Domini Dei tui. Non coques h\u00e6dum in lacte matris su\u00e6.\n \n20 Ecce ego mittam angelum meum, qui pr\u00e6cedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.\n21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.\n22\u00a0Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia qu\u00e6 loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.\n \n23 Pr\u00e6cedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrh\u00e6um, et Heth\u00e6um, et Pherez\u00e6um, Chanan\u00e6umque, et Hev\u00e6um, et Jebus\u00e6um, quos ego conteram.\n24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.\n25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.\n26 Non erit inf\u0153cunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo.\n27 Terrorem meum mittam in pr\u00e6cursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam:\n28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hev\u00e6um, et Chanan\u00e6um, et Heth\u00e6um, antequam intro\u00ebas.\n29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te besti\u00e6.\n30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.\n31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Pal\u00e6stinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terr\u00e6, et ejiciam eos de conspectu vestro.\n32 Non inibis cum eis f\u0153dus, nec cum diis eorum.\n33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 23","type":"page"}
