{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo024.htm","path":"bib/vul/exo024.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo024.htm","text":"1 Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Isra\u00ebl, et adorabitis procul.\n2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo.\n3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, qu\u00e6 locutus est, faciemus.\n4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens, \u00e6dificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Isra\u00ebl.\n5 Misitque juvenes de filiis Isra\u00ebl, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.\n6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare.\n7 Assumensque volumen f\u0153deris, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia qu\u00e6 locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.\n8\u00a0Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis f\u0153deris quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.\n \n9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Isra\u00ebl:\n10 et viderunt Deum Isra\u00ebl: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi c\u00e6lum, cum serenum est.\n11 Nec super eos qui procul recesserant de filiis Isra\u00ebl, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.\n12 Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata qu\u00e6 scripsi: ut doceas eos.\n13 Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus: ascendensque Moyses in montem Dei,\n14 senioribus ait: Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit qu\u00e6stionis, referetis ad eos.\n15 Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,\n16 et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.\n17 Erat autem species glori\u00e6 Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Isra\u00ebl.\n18 Ingressusque Moyses medium nebul\u00e6, ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 24","type":"page"}
