{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo025.htm","path":"bib/vul/exo025.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo025.htm","text":"1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n2 Loquere filiis Isra\u00ebl, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.\n3 H\u00e6c sunt autem qu\u00e6 accipere debeatis: aurum, et argentum, et \u00e6s,\n4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,\n5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim:\n6 oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris:\n7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.\n8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum:\n9\u00a0juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus.\n Sicque facietis illud:\n10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem.\n11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra, coronam auream per circuitum:\n12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arc\u00e6 angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.\n13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.\n14 Inducesque per circulos qui sunt in arc\u00e6 lateribus, ut portetur in eis:\n15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.\n16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.\n17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.\n18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.\n19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.\n20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,\n21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.\n22\u00a0Inde pr\u00e6cipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta qu\u00e6 mandabo per te filiis Isra\u00ebl.\n \n23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.\n24 Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labium aureum per circuitum,\n25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam.\n26 Quatuor quoque circulos aureos pr\u00e6parabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mens\u00e6 per singulos pedes.\n27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.\n28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.\n29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.\n30\u00a0Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.\n \n31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sph\u00e6rulas, ac lilia ex ipso procedentia.\n32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.\n33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sph\u00e6rulaque simul, et lilium: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sph\u00e6rulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili:\n34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sph\u00e6rul\u00e6que per singulos, et lilia.\n35 Sph\u00e6rul\u00e6 sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.\n36 Et sph\u00e6rul\u00e6 igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.\n37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.\n38 Emunctoria quoque, et ubi qu\u00e6 emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.\n39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.\n40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 25","type":"page"}
