{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo026.htm","path":"bib/vul/exo026.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo026.htm","text":"1 Tabernaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.\n2 Longitudo cortin\u00e6 unius habebit viginti octo cubitos: latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensur\u00e6 fient universa tentoria.\n3 Quinque cortin\u00e6 sibi jungentur mutuo, et ali\u00e6 quinque nexu simili coh\u00e6rebunt.\n4 Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.\n5 Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.\n6 Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.\n7 Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.\n8 Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor: \u00e6qua erit mensura sagorum omnium.\n9 E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.\n10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.\n11 Facies et quinquaginta fibulas \u00e6neas quibus jungantur ans\u00e6, ut unum ex omnibus operimentum fiat.\n12 Quod autem superfuerit in sagis qu\u00e6 parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.\n13 Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.\n14 Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.\n15 Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,\n16 qu\u00e6 singul\u00e6 denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.\n17 In lateribus tabul\u00e6, du\u00e6 incastratur\u00e6 fient, quibus tabula alteri tabul\u00e6 connectatur: atque in hunc modum cunct\u00e6 tabul\u00e6 parabuntur.\n18 Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.\n19 Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut bin\u00e6 bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.\n20 In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabul\u00e6 erunt,\n21 quadraginta habentes bases argenteas, bin\u00e6 bases singulis tabulis supponentur.\n22 Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,\n23 et rursum alias duas qu\u00e6 in angulis erigantur post tergum tabernaculi.\n24 Eruntque conjunct\u00e6 a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis qu\u00e6 in angulis ponend\u00e6 sunt, similis junctura servabitur.\n25 Et erunt simul tabul\u00e6 octo, bases earum argente\u00e6 sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.\n26 Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,\n27 et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam:\n28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.\n29 Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis.\n30\u00a0Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.\n \n31 Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum:\n32 quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, qu\u00e6 ips\u00e6 quidem deaurat\u00e6 erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.\n33 Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.\n34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,\n35 mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte aquilonis.\n36 Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.\n37 Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases \u00e6ne\u00e6.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 26","type":"page"}
