{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo027.htm","path":"bib/vul/exo027.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo027.htm","text":"1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.\n2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud \u00e6re.\n3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex \u00e6re fabricabis.\n4 Craticulamque in modum retis \u00e6neam: per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli \u00e6nei.\n5 Quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium.\n6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis \u00e6neis:\n7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.\n8\u00a0Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.\n \n9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.\n10 Et columnas viginti cum basibus totidem \u00e6neis, qu\u00e6 capita cum c\u00e6laturis suis habebunt argentea.\n11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, column\u00e6 viginti, et bases \u00e6ne\u00e6 ejusdem numeri, et capita earum cum c\u00e6laturis suis argentea.\n12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et column\u00e6 decem, basesque totidem.\n13 In ea quoque atrii latitudine, qu\u00e6 respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.\n14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, column\u00e6que tres et bases totidem:\n15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, column\u00e6 tres, et bases totidem.\n16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.\n17 Omnes column\u00e6 atrii per circuitum vestit\u00e6 erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus \u00e6neis.\n18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit: fietque de bysso retorta, et habebit bases \u00e6neas.\n19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et c\u00e6remonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex \u00e6re facies.\n20 Pr\u00e6cipe filiis Isra\u00ebl ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper\n21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Isra\u00ebl.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 27","type":"page"}
