{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo028.htm","path":"bib/vul/exo028.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo028.htm","text":"1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Isra\u00ebl, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.\n2 Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.\n3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudenti\u00e6, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.\n4 H\u00e6c autem erunt vestimenta qu\u00e6 faciet: rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.\n5\u00a0Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.\n \n6 Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.\n7 Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.\n8 Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.\n9 Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Isra\u00ebl:\n10 sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.\n11 Opere sculptoris et c\u00e6latura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Isra\u00ebl, inclusos auro atque circumdatos:\n12 et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Isra\u00ebl. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.\n13 Facies et uncinos ex auro,\n14\u00a0et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem coh\u00e6rentes, quas inseres uncinis.\n \n15 Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.\n16 Quadrangulum erit et duplex: mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.\n17 Ponesque in eo quatuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus:\n18 in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis:\n19 in tertio ligurius, achates, et amethystus:\n20 in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.\n21 Habebuntque nomina filiorum Isra\u00ebl: duodecim nominibus c\u00e6labuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.\n22 Facies in rationali catenas sibi invicem coh\u00e6rentes ex auro purissimo,\n23 et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate:\n24 catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,\n25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.\n26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, qu\u00e6 e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.\n27 Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem junctur\u00e6 inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,\n28 et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.\n29 Portabitque Aaron nomina filiorum Isra\u00ebl in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in \u00e6ternum.\n30\u00a0Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, qu\u00e6 erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: et gestabit judicium filiorum Isra\u00ebl in pectore suo, in conspectu Domini semper.\n \n31 Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,\n32 in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.\n33 Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunic\u00e6, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,\n34 ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum: rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.\n35\u00a0Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.\n \n36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere c\u00e6latoris, Sanctum Domino.\n37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,\n38 imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, qu\u00e6 obtulerunt et sanctificaverunt filii Isra\u00ebl, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.\n39\u00a0Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.\n \n40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem:\n41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.\n42 Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis su\u00e6, a renibus usque ad femora:\n43 et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 28","type":"page"}
