{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo029.htm","path":"bib/vul/exo029.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo029.htm","text":"1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,\n2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, qu\u00e6 conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies.\n3 Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes.\n4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,\n5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.\n6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,\n7 et oleum unctionis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrabitur.\n8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,\n9 Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras: eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,\n10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,\n11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.\n12 Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.\n13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare:\n14\u00a0carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.\n \n15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.\n16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.\n17 Ipsum autem arietem secabis in frustra: lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius.\n18\u00a0Et offeres totum arietem in incensum super altare: oblatio est Domino, odor suavissimus victim\u00e6 Domini.\n \n19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.\n20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auricul\u00e6 dextr\u00e6 Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.\n21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,\n22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, qu\u00e6 operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis:\n23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini:\n24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.\n25 Suscipiesque universa de manibus eorum: et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.\n26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.\n27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,\n28\u00a0quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Isra\u00ebl: quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis qu\u00e6 offerunt Domino.\n \n29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.\n30\u00a0Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.\n \n31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto:\n32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,\n33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.\n34\u00a0Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni: non comedentur, quia sanctificata sunt.\n \n35 Omnia, qu\u00e6 pr\u00e6cepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum:\n36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.\n37\u00a0Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.\n \n38 Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,\n39 unum agnum mane, et alterum vespere,\n40 decimam partem simil\u00e6 conspers\u00e6 oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensur\u00e6 in agno uno.\n41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutin\u00e6 oblationis, et juxta ea qu\u00e6 diximus, in odorem suavitatis:\n42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.\n43 Ibique pr\u00e6cipiam filiis Isra\u00ebl, et sanctificabitur altare in gloria mea.\n44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.\n45 Et habitabo in medio filiorum Isra\u00ebl, eroque eis Deus,\n46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra \u00c6gypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 29","type":"page"}
