{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo032.htm","path":"bib/vul/exo032.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo032.htm","text":"1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos pr\u00e6cedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra \u00c6gypti, ignoramus quid acciderit.\n2 Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.\n3 Fecitque populus qu\u00e6 jusserat, deferens inaures ad Aaron.\n4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem: dixeruntque: Hi sunt dii tui Isra\u00ebl, qui te eduxerunt de terra \u00c6gypti.\n5 Quod cum vidisset Aaron, \u00e6dificavit altare coram eo, et pr\u00e6conis voce clamavit dicens: Cras solemnitas Domini est.\n6\u00a0Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.\n \n7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra \u00c6gypti.\n8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Isra\u00ebl, qui te eduxerunt de terra \u00c6gypti.\n9 Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste dur\u00e6 cervicis sit:\n10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.\n11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra \u00c6gypti, in fortitudine magna, et in manu robusta?\n12 Ne qu\u00e6so dicant \u00c6gyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.\n13 Recordare Abraham, Isaac, et Isra\u00ebl servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas c\u00e6li; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.\n14\u00a0Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.\n \n15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,\n16 et factas opere Dei: scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.\n17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugn\u00e6 auditur in castris.\n18 Qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam: sed vocem cantantium ego audio.\n19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis:\n20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Isra\u00ebl.\n21 Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?\n22 Cui ille respondit: Ne indignetur dominus meus: tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum:\n23 dixerunt mihi: Fac nobis deos, qui nos pr\u00e6cedant: huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra \u00c6gypti, nescimus quid acciderit.\n24\u00a0Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt, et dederunt mihi: et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.\n \n25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),\n26 et stans in porta castrorum, ait: Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi:\n27 quibus ait: H\u00e6c dicit Dominus Deus Isra\u00ebl: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.\n28 Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.\n29 Et ait Moyses: Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.\n30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.\n31 Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam,\n32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.\n33 Cui respondit Dominus: Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo:\n34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi: angelus meus pr\u00e6cedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.\n35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 32","type":"page"}
