{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo033.htm","path":"bib/vul/exo033.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo033.htm","text":"1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra \u00c6gypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam:\n2 et mittam pr\u00e6cursorem tui angelum, ut ejiciam Chanan\u00e6um, et Amorrh\u00e6um, et Heth\u00e6um, et Pherez\u00e6um, et Hev\u00e6um, et Jebus\u00e6um,\n3 et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus dur\u00e6 cervicis es: ne forte disperdam te in via.\n4 Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit: et nullus ex more indutus est cultu suo.\n5 Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Isra\u00ebl: Populus dur\u00e6 cervicis es: semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.\n6\u00a0Deposuerunt ergo filii Isra\u00ebl ornatum suum a monte Horeb.\n \n7 Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum f\u0153deris. Et omnis populus, qui habebat aliquam qu\u00e6stionem, egrediebatur ad tabernaculum f\u0153deris, extra castra.\n8 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.\n9 Ingresso autem illo tabernaculum f\u0153deris, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,\n10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.\n11\u00a0Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.\n \n12 Dixit autem Moyses ad Dominum: Pr\u00e6cipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus es mecum, pr\u00e6sertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.\n13 Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos: respice populum tuum gentem hanc.\n14 Dixitque Dominus: Facies mea pr\u00e6cedet te, et requiem dabo tibi.\n15 Et ait Moyses: Si non tu ipse pr\u00e6cedas, ne educas nos de loco isto.\n16 In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram?\n17\u00a0Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.\n \n18 Qui ait: Ostende mihi gloriam tuam.\n19 Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te: et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.\n20 Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo et vivet.\n21 Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.\n22 Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petr\u00e6, et protegam dextera mea, donec transeam:\n23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 33","type":"page"}
