{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo034.htm","path":"bib/vul/exo034.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo034.htm","text":"1 Ac deinceps: Pr\u00e6cide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, qu\u00e6 habuerunt tabul\u00e6 quas fregisti.\n2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.\n3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur e contra.\n4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus, portans secum tabulas.\n5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.\n6 Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et mult\u00e6 miserationis, ac verax,\n7 qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.\n8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans\n9\u00a0ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim dur\u00e6 cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.\n \n10 Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis: signa faciam qu\u00e6 numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.\n11 Observa cuncta qu\u00e6 hodie mando tibi: ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrh\u00e6um, et Chanan\u00e6um, et Heth\u00e6um, Pherez\u00e6um quoque, et Hev\u00e6um, et Jebus\u00e6um.\n12 Cave ne umquam cum habitatoribus terr\u00e6 illius jungas amicitias, qu\u00e6 sint tibi in ruinam:\n13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide:\n14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus; Deus est \u00e6mulator.\n15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.\n16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ips\u00e6 fuerint fornicat\u00e6, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.\n17 Deos conflatiles non facies tibi.\n18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut pr\u00e6cepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de \u00c6gypto.\n19 Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.\n20 Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus.\n21 Sex diebus operaberis; die septimo cessabis arare et metere.\n22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tu\u00e6 tritice\u00e6, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.\n23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Isra\u00ebl.\n24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terr\u00e6 tu\u00e6, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.\n25 Non immolabis super fermento sanguinem hosti\u00e6 me\u00e6: neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.\n26 Primitias frugum terr\u00e6 tu\u00e6 offeres in domo Domini Dei tui. Non coques h\u00e6dum in lacte matris su\u00e6.\n27\u00a0Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba h\u00e6c, quibus et tecum et cum Isra\u00ebl pepigi f\u0153dus.\n \n28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba f\u0153deris decem.\n29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.\n30 Videntes autem Aaron et filii Isra\u00ebl cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.\n31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagog\u00e6. Et postquam locutus est ad eos,\n32 venerunt ad eum etiam omnes filii Isra\u00ebl: quibus pr\u00e6cepit cuncta qu\u00e6 audierat a Domino in monte Sinai.\n33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.\n34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Isra\u00ebl omnia qu\u00e6 sibi fuerant imperata.\n35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 34","type":"page"}
