{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo036.htm","path":"bib/vul/exo036.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo036.htm","text":"1 Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari qu\u00e6 in usus sanctuarii necessaria sunt, et qu\u00e6 pr\u00e6cepit Dominus.\n2 Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,\n3 tradidit eis universa donaria filiorum Isra\u00ebl. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.\n4 Unde artifices venire compulsi,\n5 dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est.\n6 Jussit ergo Moyses pr\u00e6conis voce cantari: Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,\n7\u00a0eo quod oblata sufficerent et superabundarent.\n \n8 Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita:\n9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor; una mensura erat omnium cortinarum.\n10 Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.\n11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortin\u00e6 unius ex utroque latere, et in ora cortin\u00e6 alterius similiter,\n12 ut contra se invicem venirent ans\u00e6, et mutuo jungerentur.\n13 Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.\n14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi:\n15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor: unius mensur\u00e6 erant omnia saga:\n16 quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.\n17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.\n18 Et fibulas \u00e6neas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.\n19 Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis: aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.\n20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.\n21 Decem cubitorum erat longitudo tabul\u00e6 unius: et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.\n22 Bin\u00e6 incastratur\u00e6 erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.\n23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,\n24 cum quadraginta basibus argenteis. Du\u00e6 bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastratur\u00e6 laterum in angulis terminantur.\n25 Ad plagam quoque tabernaculi, qu\u00e6 respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,\n26 cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.\n27 Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi qu\u00e6 mare respicit, fecit sex tabulas,\n28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro:\n29 qu\u00e6 junct\u00e6 erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos:\n30 ut octo essent simul tabul\u00e6, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.\n31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,\n32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.\n33 Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.\n34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit.\n35 Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum:\n36 et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.\n37 Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii:\n38 et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit \u00e6neas.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 36","type":"page"}
