{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo037.htm","path":"bib/vul/exo037.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo037.htm","text":"1 Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.\n2 Et fecit illi coronam auream per gyrum,\n3 conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus: duos annulos in latere uno, et duos in altero.\n4 Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,\n5 et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arc\u00e6 ad portandum eam.\n6 Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.\n7 Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii:\n8 cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius: duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,\n9\u00a0extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.\n \n10 Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, qu\u00e6 habebat in altitudine cubitum ac semissem.\n11 Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,\n12 ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.\n13 Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mens\u00e6\n14 contra coronam: misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.\n15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.\n16\u00a0Et vasa ad diversos usus mens\u00e6, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.\n \n17 Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sph\u00e6rul\u00e6que, ac lilia procedebant:\n18 sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera:\n19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sph\u00e6rul\u00e6que simul et lilia: et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sph\u00e6rul\u00e6que simul et lilia. \u00c6quum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.\n20 In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sph\u00e6rul\u00e6que per singulos simul et lilia:\n21 et sph\u00e6rul\u00e6 sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.\n22 Et sph\u00e6rul\u00e6 igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.\n23 Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, qu\u00e6 emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.\n24\u00a0Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.\n \n25 Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e cujus angulis procedebant cornua.\n26 Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.\n27 Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.\n28 Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.\n29 Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 37","type":"page"}
