{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo039.htm","path":"bib/vul/exo039.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo039.htm","text":"1 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut pr\u00e6cepit Dominus Moysi.\n2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,\n3 opere polymitario: inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,\n4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,\n5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi.\n6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Isra\u00ebl:\n7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Isra\u00ebl, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi.\n8 Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta:\n9 quadrangulum, duplex, mensur\u00e6 palmi.\n10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.\n11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.\n12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus.\n13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.\n14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Isra\u00ebl, singuli per nomina singulorum.\n15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coh\u00e6rentes, de auro purissimo:\n16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,\n17 e quibus penderent du\u00e6 caten\u00e6 aure\u00e6, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.\n18 H\u00e6c et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,\n19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut pr\u00e6cepit Dominus Moysi.\n20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,\n21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem:\n22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta:\n23 et tintinnabula de auro purissimo, qu\u00e6 posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunic\u00e6 per gyrum:\n24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi.\n25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus:\n26 et mitras cum coronulis suis ex bysso:\n27 feminalia quoque linea, byssina:\n28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi.\n29 Fecerunt et laminam sacr\u00e6 venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini:\n30\u00a0et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi.\n \n31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Isra\u00ebl cuncta qu\u00e6 pr\u00e6ceperat Dominus Moysi.\n32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,\n33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,\n34 velum; arcam, vectes, propitiatorium,\n35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus;\n36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo;\n37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,\n38 et tentorium in introitu tabernaculi;\n39 altare \u00e6neum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia; labrum cum basi sua; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis;\n40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, qu\u00e6 in ministerium tabernaculi, et in tectum f\u0153deris jussa sunt fieri.\n41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,\n42 obtulerunt filii Isra\u00ebl, sicut pr\u00e6ceperat Dominus.\n43 Qu\u00e6 postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 39","type":"page"}
