{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/exo040.htm","path":"bib/vul/exo040.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/exo040.htm","text":"1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:\n2 Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,\n3 et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum:\n4 et illata mensa, pones super eam qu\u00e6 rite pr\u00e6cepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,\n5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,\n6 et ante illud altare holocausti:\n7 labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.\n8 Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.\n9 Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur:\n10 altare holocausti et omnia vasa ejus,\n11 labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.\n12 Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua\n13 indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.\n14 Fecitque Moyses omnia qu\u00e6 pr\u00e6ceperat Dominus.\n15 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.\n16 Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,\n17 et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.\n18 Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.\n19 Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.\n20 Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,\n21 ordinatis coram propositionis panibus, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi.\n22 Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mens\u00e6 in parte australi,\n23 locatis per ordinem lucernis, juxta pr\u00e6ceptum Domini.\n24 Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,\n25 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.\n26 Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,\n27 et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.\n28 Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.\n29 Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,\n30 cum ingrederentur tectum f\u0153deris, et accederent ad altare, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi.\n31\u00a0Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio.\n Postquam omnia perfecta sunt,\n32 operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.\n33 Nec poterat Moyses ingredi tectum f\u0153deris, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.\n34 Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Isra\u00ebl per turmas suas:\n35 si pendebat desuper, manebant in eodem loco.\n36 Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Isra\u00ebl per cunctas mansiones suas.","title":"Vulgate: Exodus: Exodus Chapter 40","type":"page"}
