{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eze010.htm","path":"bib/vul/eze010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eze010.htm","text":"1 Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.\n2 Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum qu\u00e6 sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis qu\u00e6 sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.\n3 Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.\n4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore glori\u00e6 Domini.\n5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.\n6 Cumque pr\u00e6cepisset viro qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum qu\u00e6 sunt inter cherubim: ingressus ille stetit juxta rotam.\n7 Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus est.\n8\u00a0Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.\n \n9 Et vidi: et ecce quatuor rot\u00e6 juxta cherubim: rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi:\n10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rot\u00e6.\n11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes: sed ad locum ad quem ire declinabat qu\u00e6 prima erat, sequebantur et ceter\u00e6, nec convertebantur.\n12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et penn\u00e6, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.\n13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.\n14 Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquil\u00e6.\n15 Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.\n16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rot\u00e6 juxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rot\u00e6, sed et ips\u00e6 juxta erant.\n17\u00a0Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur: spiritus enim vit\u00e6 erat in eis.\n \n18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.\n19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rot\u00e6 quoque subsecut\u00e6 sunt: et stetit in introitu port\u00e6 domus Domini orientalis, et gloria Dei Isra\u00ebl erat super ea.\n20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Isra\u00ebl juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.\n21 Quatuor vultus uni, et quatuor al\u00e6 uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum.\n22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.","title":"Vulgate: Ezekiel: Ezekiel Chapter 10","type":"page"}
